- AGNO
- AGNOmonetam auream signavêre Franci, iam inde a Ludovici IX. temporibus. Et quidem Denarii aurei cum Agno, Gall. Denier d' or a l'Aignel, typum exhibet Car. du Fresne in Gloss. ubi de Moneta. Philippus dein Rex, ceteris monetis prohibitis, praeter Turonenses, Parisienses et Burgenses, Florenos ad Agnum cudi iussit, A. C. 1313. Similiter sub Ludovico Hutino, omnis moneta praeter auream cum Agno vetita est, A. C. 1314. sub Philippo postea Magno et Carolo Pulchro, ididem Denarius cum Agno, in usu fuit cum inserip. KLS REX, sub Agno, circa A. C. 1312. Exin Iohannis Regis principatu iterum cusi sunt denarii, in quibus effictus Agnus, quem Dei dicunt, sub cuius pedibus seriptum, IOH. REX, cum Inscr. AGNUS. DEI. QUI. TOLLIT. PECCATA. MUNDI. MiSERERE. NOBIS. in aversâ parte cruce florigerâ expresâ, cum 4. liliis, uno scil. in angulo quoliber, Gall. Deniers a Aignel d'or fin. Sub eodem Semisses Denariorum ad Agnum, vulgo Demi-Deniers a l'Agnel: Post quem, sub Carolo VI. Agni aur parvi Agni, Gall. Moutons ou petits Moutons, veterib. Agnis similes prodiêre, praeterquam quod sub Agno scriptum est, K. F. RX. De quorum ommum valore aliisque hûc pertinentibus vide Car. du Fresne loc. cit. ut et infra in voce Multo, item Kesita.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.